monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 66, 12
Haec moneo, frater carissime, pietate qua te diligo; ut non solum pecuniam, sed teipsum Christo offeras, hostiam vivam, sanctam, placentem Deo, rationabile obsequium tuum ; et imiteris filium hominis, qui non venit ministrari, sed ministrare . Et quod patriarcha alienis, hoc discipulis et servis Magister exhibuit et Dominus. 'Corium pro corio, et omnia quae homo possidet, dare potest pro anima sua. Sed tange,' inquit diabobolus, 'carnes eius, nisi in faciem benedixerit tibi' . Scit hostis antiquus, maius continentiae quam nummorum esse certamen. FACILE ABIICITUR, quod haeret extrinsecus; intestinum bellum periculosius est. Coniuncta disglutinamus, unita discindimus . Zachaeus dives erat, Apostoli pauperes. Reddidit ille quadruplum quod rapuerat, divisitque pauperibus medietatem substantiae suae quae remanserat; suscepit Christum hospitem, salus facta est domui eius ; et tamen quia parvulus erat, et apostolicae proceritati se non poterat extendere, non fuit in duodecim numero Apostolorum. Apostoli autem quantum ad divitias nihil, quantum ad voluntatem, totum mundum pariter reliquerunt. Si offeramus Christo opes cum anima nostra, libenter suscipiet. Si autem quae foris sunt Deo, quae intus sunt, diabolo demus, non est aequa partitio, et dicitur nobis: 'Nonne si recte offeras, et non recte dividas, peccasti?'